monumenta.ch > Hieronymus > sectio 164 > sectio 18 > sectio 96 > sectio 1 > CAPUT XIV. > 87 > sectio 63 > 16 > sectio 133 > sectio 8 > sectio 14 > cpl894.146 > 10 > 5 > sectio 17 > sectio 98 > sectio 71 > 1 > CAPUT VI. > sectio 94 > 21 > sectio 11 > 73 > 32 > 5 > bnf7296.76 > sectio 16 > sectio 3 > CAPUT XXIV. > CAPUT V.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , IV. <<<     >>> VI.

CAPUT V.

1 Hactenus circumvagari licuerit, dum templi sancti a maioribus conditi, et sacrae legis contagia refugientes, circa alias urbes stylum occupamus: sed tempus est iam, ut quae Hierosolymis gesta sunt, adoriamur, non ingenio freti, sed ne patriae legi veterique cultui, nostri doloris videamur negasse ministerium: fuerit in illis licet umbra, non veritas, sed tamen umbra designat veritatis vestigia.
2 Habet enim picturae lineamenta umbra, fulgorem non habet, nec ad summam perfecta est manum, sed diligenter intuentibus futura exprimit: et ideo minus delectat figura, plus illicit gratia.
3 Unde placuit rerum arbitro abolere vetera, nova condere; ut veritatem sequerentur, qui per angustias infidelitatis imagines non sequebantur.